- SENATORES
- I.SENATORESapud Matthaeum Paris. A. C. 1237. Creatus est (Fridericô II. Imperante, procurante) alter Senator Romae, ut, duorum Senatorum prudentiâ et fortitudine duplicatâ, Romanorum insolentia comprimeretur etc. haud paulo diversi a prioribus. Sequioribus scil. saeculis, Senator, dignitas fuit suprema Romae, seu Magistratus, qui toti Populo Romano praeerat. Cum enim Senatoria dignitas, a temporibus Constantini M. quodammodo exstincta iacuisset, a Romanis sub Innocentii II. Pontificatu rursus invecta est, bellis inter hunc et illos ferventibus, Senatore creatô Iordanô quôdam, cui fidelitatem et obsequium in omnibus praestitêre, ut observat Albericus in Chron. MS. A. C. 1144. Otto vero Frisingensis, Senatoribus prius creatis, Patricium adiecisse Romanos scribit, hâcque dignitate Iordanum donatum, cui tamquam Principi sese subiecerint, omnia tam intra, quam extra urbem, ad Ius Patricii, reposcenti. Quâ auctoritate quoque sub Alexandro II. pollens Pettus Alberici, Consulem, Ducem atque omnium Romanorum Senatorem sese inscribit, apud Ughellum Tom. I. pag. 1099. Abrogatâ mox Patricii dignitate, perstitit sola Senatoria, legiturque inter alios Benedictus quidam regnâsse super eos 2. annis, apud Rogegerum Hovedenum; donec circa A. C. 1194. quinquaginta sex Senatores sibi praeposuêre Romani. Qui cum inter se non satis concordarent, creati subinde Senatores sunt, quorum Magistratus biennii erat. Et quidem hi singuli fuêre iterum, nisi quod binos creavit Fridericus II. Imperator uti dictum supra. Sed id diu obtinuisse non videtur: nam praeter alios Lucas de Sabello, pater Honorii IV. obiisse, cum esset Senator Urbis, legitur, in eius Epitaphio apud Waddingum A. C. 1250. n. 58. Post haec eandem dignitatem obtinuit Manfredus Sciliae Rex quô in ordinem actô Carolus Andegavensis Senator Urbis Romae ad vitam electus est A. C. 1263. Cuius rei memoriam servat nummus argenteus eiusdem iam Regis, in quo ille regiô habitu sedet, cum Inscr. ROMA. CAPUD, MUNDI, S. P. Q. R. in adversa, Leo gradiens, cum superstante lilio Francico, et literis, CAROLUS. REX. SENATOR. URBIS. Transiitque dignitas (ab Urbano licet IV. et Nicolao III. controversa illi reddita, ab hoc quoque et Martino successore sibi ipsis vindicata) ad posteros eius, atque adeo ad Robertum Regem qui Guilielmum Ebolensem Baronem vicarium suum cum trecentis equitibus ad urbis custodiam constituit: quô Magistratum gerente, cum rerum ad victum pertinentium penuria Romanos attereret, ortâ seditione, Capitolium illi invasûre pulsôque guilielmô, Stephanum Columnensem, et Poncellum Ursinum Senatores creârunt, Ioh. Villaneus l. 10. c. 121. Iniri autem solitum hunc Magistratum Kal. Septembr. testatur Ioannes Sarisberiensis Ep. 105. etc. Manet etiamnum Romae Senatoris nomen, sic erenim vocant Praetorem urbanum, qui, in clivo residens Capitolino, ordinariâ facultate Romanis civitatibus ius dicit, tresque habet vicarios, quorum duos, qui privatis praesunt iudiciis, Collater ales vocant; tertius Latrunculator est, uti videre est apud Octav. Vestrium de Iudiciis Aulae Rom. l. 2. Plura vero hanc in rem vide apud Car. du Fresne Glossar. ubi etiam, Senatoris Imperialis, quae dignitas fuit, inAula Constantinopolitana, meminit, ex Ughello Italiae sacrae Tom. VII. pag. 1071. et1082. nec omittendum, ad ipsos Britannos Senatoris nomen transiisse, apud quos Senatores olim dictos esse, qui postmodum Saxonum temporibus Aldermanni sunt appellati, legimus in LL. Eduardi Confessoris c. 35. Vide supra in voce Aldermannus.II.SENATORESaugustum Regum et aliorum Magistratuum consilium, Romae a Romulo instituti leguntur, hâc ratione: Primum ipse Romulus ex omnibus unum declaravit, cui rerum Urbanarum regimen committeret, quoties ipse foris bellô distringeretur; deinde iussit unamquamque Tribum tres Viros seligere, qui per aetatem maxime saperent, et genere praecellerent; post hos novem mandavit singulis Curiis, ut e Patriciis ternos eligerent, maxime idoneos, adiectisque ad illos novem, quos Tribus legerant, his nonaginta, et omnibus praefectô Duce, quem ipse secreverat, centenarium numerum explevit. Quod Concilium Senatum vocavit; ipsos autem, qui electi essent Senatores, ab aetate, vel virtute: item Patres, vel quod solum legitimi Patres suos ostendere possent, vel a patrocinio, paternoque affectu in cives, appellavit. Cum vero postea, confectô bellô Sabinô, Sabinorum, Etruscorum aliorumque indies ad Asylum confugientium adventu, Urbs admodum crevisset, eosque Romulus in civitatem aequô susceptos iure in Lucerum Tatiensiumque Tribus conieciset, placuit Romulo Tatioque in societatem Regni adscito,ut Patriciorum duplicatô numerô Senatorum quoque numerus augeretur: quô pactô ducenti facti sunt. Donec Tatquinius Priscus, mox ut Principatum accepit, ad conciliandum sibi Plebis favorem, selectos ex omni plebeiorum numero Viros centum spectatae vel fortitudinis vel prudenriae, in Patriciorum primo allectos ordinem; Patrum itidem numero adscripsit, ac e ducentis trecentos Senatores fecit, Dionys. Liv. Plut. Sunt tamen, qui secundum Centenarium Senatorum a Prisco additum, eosque Senatores minorum gentium vocaros: tertium a Bruto, a quo tempore Patres Conscripti dici coeperint, contendant. Vide Mart. Philericum in Cicer. l. 1. Ep. famil. 1. Alexandrum ab Alex. Genial. dier. l. 2. c. 19. Thom. Godvvyn. Anthol. Rom. l. 1. Sect. 2. c. 2. etc. Longô tempore post, a C. Graccho Tribun. Pl. allectis ex Equestri ordine aliis trecentis, sexcenti Senatores facti sunt Lege, quam tamen Populus paulo post antiquavit; cumqueve cam M. Livius Drusus Tribum Pl. retulitier, una cum coereris Livianis, Philippô Cons. referente, unum S. C. sustulit. Circa Sullae dein tempora, cum is Senatum exhaustum supplevislet, numerus Senatorum quis fuerit, non adeo liquer, tamen supra 400. fuisse, ex Ep. quadam Ciceronis ad Atticum elici potest. Inde auctum ad noningentos a Caes. Dictatore Senatum, et post necem eius a Triumviris Reip. constituendae, indignissima etiam turbâ repletum, et Dronis et omnium prope loquuntur Historiae. Hinc Suetonius, Augustum Senatorum affluentem numerum deformi et inconditâ turba (erant enim supra mille et quidam indignissimi) ad modum et splendorem pristinum redegisse, memorat, c. 35. Vide Caral. Sigonium, et Lazium de Republ. Rom. Coeterum legi solebant a Regibus, Consulibus et Censoribus Senatores, aliis tamen atque aliis temporibus; hab taque fuit, in iis legendis, genetis, ordinis, censûs, aetatis et Magistratus ratio. Genetis quidem, ut ex Patriciis primum legerentur: Plebeios primum in Senatum allegisse Tarquinium Priscum vult Zonaras; quod Bruto et Poplicolae, primis Consulibus, tribuit Festus. Eos tamen antequam in Senatum adsciscerentur, Patricios fuisse factos, tradit aperte Dionys. ut visum: ex quo etiam colligitur, post annum Urb. Cond. 260. et ante an. 320. uti ex Livio patet, plebi Senatum communicatum fuisse. Ordinis ea ratio fuit, ut magis ex equestri Ordine, qui proximus dignitate erat, quam ex Plebeio, legerentur ii, quiSenatui erant adscribendi. Censum quoque in legendo Senato fuisse spectatum, Seneca l. 2. Controv. 1. docet, inquiens, Senatorum gradum census ascendere facit: quod antiquitus non fuisse Plinius innuit, cum ait l. 14. in Proaem. Posterius laxitas mundt et rerum amplitude fuit, postquam Senator censu legi coeptus, pessum iêre vitae pretia etc. Fuit autem ante Augustum, census Senatorius sestertiûm 800. m. quem postea Augustus ampliavit; tantaque eius ratio habita est, ut non sosûm, qui censum hunc non haberer, Senator legi non posset, sed et si, posteaquam lectus esset, illum labefactâsler, ordine moveretur. Vide Cic. Epist. ad Q. Valerium. Quinetiam aetas artendebatur, quam quidam eandem cum Quaestoria fuisse contendunt; Quaesturae autem capiundae annus fuit 27. Et sic quidem Signoius de antiquo Iure Civ. Rom. l. 2. c. 2. Quae coniectura nititur auctoritate Valerii Maximi l. 2. c. 2. ex. 1. ubi scribit. P. Crasso Q. Fabius narravit, quod in Curia erat actum, memor eum triennto ante Quaesiorem factum ignarusque nondum eum a Censoribus in ordinem Senatorum electum. Vide quoque Cicer. Philipp. Interim quamquam 27. annô Quaestor aliquis fieri potuerit, vix tamen Quaesturam quisquam hâc aetate gessit, vel si gessit, rato in sequentem annum lustrum incidit: Unde forsan neminem, ante 30. annum, in Senatorium ordinem lectum, quis haud absque ratione suspicaretur. Accedit, quod illi maxime in Senatum legi consueverint, qui Magistratus cepissent: Quaesturam vero primum Urbanum fuisse Magistratum, notum. Verum, utur quis Magistratu functus esset, Senator tamen nondum erat, nisi a Censore lectus esset: huius enim Senatores legendi, ut et praetereundi iterum ac removendi, potestas erat; ita ut, quem in recitando Senatu nominâsser, is lectus in Senatum: quem praeteriisset, idem Senatu motus putaretur. Appii Claudii Caeci Censoris, qui Libertinorum filios legit, et Fabii Buteonis Dictatoris Senatus legendi causâ dicti, lectiones fuêre extraordinariae, sicut et Gracchi atque Drusi, Tribb. Pleb. Sullae ac Caesaris Dictatorum, Trium virorum Reip constituendae atque Augusti Caesatis. Insigne Senatorum, fuit latus clavus, quô ab Equitibus discretis sunt et calceus niger. Vide infra. Mulcta, cum quisque absque iusta causa abfuisset, lege definita fuit, ut colligitur ex Dione. l. 55. ubi Augustum mulctas auxisse tradit, καὶ τὰ ζημιώματα τοῖς μὴ δἰ εὔλογον αἰτίαν τῆς συνεδρίας ἀπολειπομένοις ἐπήυξησεν; quae antequam solveretur, capiebantur pignora: eum in finem, ut si mulcta in condictum non solveretur tempus, illa venderentur, quod caedere pignora antiquâ phrasi, dictum est, i. e. distrahere, ut liquet ex Cicer. prooem. l. 3. de Orat. Vestis, toga erat candida: Sedes in theatro, Buleuticon: filii, ex Equestri etant ordine: Primarius, Senatûs Princeps, de quo infra, dicebatur. Nec omittendum, quinam Pedarii Senatores fuerint appellati, paucis indicare. Quidam sic dictos volunt, qui sententiam non verbis, in Senatu, dixerunt, sed qui pedibus in aliorum ivêre sententiam: Alii eos sic vocatos volunt qui, cum Curulem Magistratum non gessissent, pedibus in Curiam itaverint; quam utramque sententiam improbat A. Gellius l 3. c. 18. ubi idem tefert, ex Satyra Menippea Vatronis, Equites quosdam Senatores pedarios dictos fuisse, qui nondum a Censoribus in Senatum lecti atque ita Senatores proprie non fuerint, honoribus tamen Populi usi sint, et propterea in Senatum venerint ac sententiae ius habuerint: et quia in postremis scripti essent, sententias non togati fuerint, sed in eas, quasPrincipes dixissent, discesserint. Quô ordine Senatores sententias dixerint, vide infra in hac voce, ut et plura de hisce, praeter Auctores supra laudatos, apud Ioh. Rosin, Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. cum Paralipom. Thomae Dempsteri, Casaub. et Marcilium ad Suet. nec non hîc infra in voce Senatus. Praeter hos vero, etiam Coloniarum et Municipiorum Decuriones, Senatoresdicti sunt: et coetus eorum, minor Senatus, vel etiam Senatus ἁπλῶς: maiorum praesertim Urbium, cuiusmodi fuit Vienna Allobrogum, quae Senatoriae Urbis nomen ipsa aliquando rulit. Hinc ad distinctionem addit, de marullino Adriani Caes. avo, Populi R. Spartian. in Hadrian. c. 1. Sic Tetricus apud Vopiscum, Senator Populi Rom. dicitur: apud Aur. Victorem in Pio. Senator Urbis, apud Lamprid. in Alexandro Seu. Senator Romanus, apud Dionem in Severeo. Βουλευτὴς τῶ Ρ῾ωμαίων, et saepe apud Graecos Scriptores, ἀναρ ἐκ τῆς Ρ῾ωμαίων βουλῆς, legimus. Cuiusmodi Senatores, e provinciis delectos, sequenti aevô multos fuisse, qui Romam raro commearent, imo qui numquam vidissent, discimus ex Capitolino in Pertinace: qui peregrinos vocat, in Marco. Unde post tempora Constantini etiam Legibus et Constitutionibus opus fuisse, ut Romam venite compellerentur, docet Cod. Thcodos. tit. 4. libri sexti. etc. Vide Salmas. ad praefatos Anctores loc. cit. ubi inter alia, Senatores Nobiles unice appellatos, addit, hincque nobilitatis in provinciis originem innuit. Vide quae supra optum Nobilium. Verbum addam, de Senatoribus in Collegium Romanum nonnumquam adscitis. Nempe romanum Collegium, apud Treb. Pollionem in Macriano c. 12. ex oratione D. Valeriani. Huc accedit, quod habet Iuvenes filios Romanô dignos Collegiô, nostrâ dignos amicitiâ: coetus quidam erat et corpus summorum Virorum, quos Princeps ipse sibi assum ebat et deligebat, ut sibi a consiliis essent et cum quibus agenda consultaret, deque maximis quibusque rebus tractaret. Hi Contubernales Principis, hi Familiares, hi Comites et Amici dicebantur; sequebantur Principem, quocumque iret, inde Comites dicti; consiliis Principis intererant et iudicanti adsidebant. Spartian. in Hadriano; c. 18. Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos solum et Comites, sed etiam Iurisconsultos et praecipue Celsum etc. Sumebantur autem ex Consularibus vitis et Praetoriis et Senatoribus, interdum etiam ex Equitibus. Idem ibid. Optimos quosque de Senatu in contubernium Imperatoriae maiestatis ascivit. De Equestri ordine aliunde notum. Porro non omnium horum fuit una ac eadem ratio, dignitas et ordo. Alios siquidem adhibebat, cum de negotiis ac iure tractaret, vel Romae et in provinciis causas audiret: quo in numero Iurisconsulti fuêre. Alios ihabebat, quos in secretius atque interius Consilium admitteret, in quo de summa Reip. agebatur, Legati audiebantur, et maiora negotia de Imperii Statu tractabantur: atque hi Comites intra Consistorium, et Comites sacri Consistorii Consistorianique, sub Imperatorib. posterioribus dicti sunt, ac primi ordinis erant. Galli Consiliarios Status vocant etc. Vide quae hanc in rem magnâ industriâ congessit Salmas. ad Pollionem d. l. et hîc passim. Nec omittendum, quod Senatores adeo inviolatos conservari voluerint Imperatores Arcadius et Honorius, ut eosdem corporis sui partent esse protestati sint. l. quisquis, C. ad l. Iul. Maiestatis, adnotante God.Stewechiô Electis Arnobianis l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.